라틴어 문장 검색

In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장3)
Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장39)
Oris resolutio etiam alvo cita finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장41)
Quod si, ne rupta quidem vomica vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장78)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장128)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장18)
Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장19)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장6)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장14)
27 At resolutio nervorum frequens ubique morbus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장1)
cuius notae sunt horror calidus, nervorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, vomitus, sic ut vox supprimatur, vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장7)
Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장3)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION