라틴어 문장 검색

angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장9)
unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac montibus inseri velut in suo.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 7:2)
quo pacto respuit ab se atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:6)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
limosoque lacu ut verisimilem fugam faciat, circumstantiis utitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1351)
limosa enim est et papyris referta et alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1546)
aestu revoluta resorbens saxa fugit aestus proprie est maris incerta commotio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6271)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
An, quae oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impellitur aut resorbetur, hac modicus hic umor vicibus alternis supprimitur egeritur?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 7:1)
Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:1)
Amnis harundinibus limosas obsite ripas, Ad dominam propero - siste parumper aquas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 61)
"sedit limoso pressa carina vado."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권197)
frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:7)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION