라틴어 문장 검색

Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarern Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:3)
LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 2:1)
Et dixit Dominus ad me: " Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ".
(불가타 성경, 호세아서, 3장1)
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
(불가타 성경, 호세아서, 5장14)
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor.
(불가타 성경, 호세아서, 13장7)
Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei.
(불가타 성경, 요엘서, 1장6)
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.
(불가타 성경, 나훔서, 2장13)
haec caeruleae suspensa leaenae innatat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:107)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
heu fulvas animo transgressa leaenas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:43)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
tunc sic Ausonium respectans aethera fatur:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:111)
dubitavisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi Britannicus esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장3)
et saepe dum in tergum respectant lateribus aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION