라틴어 문장 검색

itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 324:2)
sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae etiam in periodis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:1)
iam respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae sequuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 196:1)
nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 200:2)
atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:3)
cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:4)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
ita limi bibuli pinguedo coalescit ambientibus sese fontibus algidis, litoribus algosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 16:4)
in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 544:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION