라틴어 문장 검색

lumini autem vicina virtus quae mentis puritate et simplicitate resplendet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:6)
Littera evidens est quod ea quae incontaminata sunt, debemus offerre, in quibus affectus reluceat offerentis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:2)
et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:2)
Minor vero, solem sibi medium circumcingens, in extrema parte alterius omni decore resplenduit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:7)
iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat.
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:2)
"Iam primum iubam istam tuam probe pectinatam meis virginalibus monilibus adornabo, frontem vero crispatam prius decoriter discriminabo caudaeque setas incuria lavacri congestas et horridas, comptas diligenter mollibo,bullisque te multis aureis inoculatum, velut stellis sidereis relucentem, et gaudiis popularium pomparum ovantem, sinu serico progestans nucleos et edulia mitiora, te meum sospitatorem cotidie saginabo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:9)
Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:2)
nisi si 'candenti' dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:2)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)
brevis inde reluxit falsaque libertas;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:308)
mirata relucent limina;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix42)
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit divi sidus avi, seu te properantibus astris cernere sol patiens caelum commune remisit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:105)
in utroque relucet frater, utroque soror;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:114)
clarescit Etruscum litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:296)
resplendet gloria Martis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION