라틴어 문장 검색

Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:10)
Quid ergo si vir fidem frangit amanti non renovandi amoris intuitu, sed quia sic eum compulit ulterius non reversura voluptas?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 3:1)
si bonus auguror, Te, nostra quo tellus superbit, Accipiet renovata civem.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:24)
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros, Per quos nostra fides totum diffusa per orbem Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:9)
Sic mens submissa resumit Vires, erectam mentem sua uerba sequntur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:6)
Tunc comites, quarum ductu Prudencia sursum Euasit, reddens grates soluensque salutem Deserit, ad currum rursus solitumque recurrens Aurigam, ueteremque uiam gauisa resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:5)
Vt dem, sed pocius ad tempus presto nec unquam Vila dedi, nisi que pro uelle resumere possem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:15)
Numquid Silla nouus, alter Nero uincere posset Leges, antiquos rursus renouare furores Rufinus, Katelina nouus peruertere mundum?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:15)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc propriis [0435C] orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:77)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Resumit Natura suam querulosam locutionem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 84:1)
Erat Natalis Domini, ideoque in tam solemni tempore et diebus pacis et gaudii, visum est universis bonum et laudabile et acceptum coram Deo, utrinque concordiam renovari, inter domum imperatoris et ducem ac universos praepotentes exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 20:1)
Tanquam si ad convivium omnium deliciarum vocarentur, festinant arma capere, loricas induere, gladios recingere, equis frena referre, sellas tergis imponere, clypeos resumere, et ad sexaginta millia equitum e castris procedunt cum caetera manu pedestri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION