라틴어 문장 검색

Qui intromissi data potestate offerunt scripta, hisque recitatis, ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus, vel audire perpessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 2:1)
Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, ad discrimen ultimum trudam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:2)
Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 9:1)
Qui Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et comite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 16:2)
Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus, sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 42:1)
Unde quasi futurus particeps suscipiendi pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio comperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae, speque quod revertetur, natio nobis opportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 4:1)
Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori impositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 11:1)
Fortunatum etiam de causa fugae ipsius percontatus ad examinandum eum Romano pontifici direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:5)
At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere.
(아풀레이우스, 변명 15:8)
hic ego, Maxime, quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero, necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
(아풀레이우스, 변명 46:6)
nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim.
(아풀레이우스, 변명 46:21)
cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae.
(아풀레이우스, 변명 49:2)
sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
(아풀레이우스, 변명 52:9)
ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi.
(아풀레이우스, 변명 52:15)
nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.
(아풀레이우스, 변명 54:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION