라틴어 문장 검색

Contingit hoc maximè ex motu Terrae in vario ipsius situ, perinde ut fit in Planetis, qui, pro motu Terrae vel conspirante vel contrario, nunc retrogradi sunt, nunc tardiùs moveri videntur, nunc verò celeriùs.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:5)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)
ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1216)
lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites indignoque pecuniam heredi properet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2411)
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, sed mage virginei tot bona gymnasii, quod non infamis exercet corpore ludos inter luctantis nuda puella viros, cum pila velocis fallit per bracchia iactus, increpat et versi clavis adunca trochi, pulverulentaque ad extremas stat femina metas, et patitur duro vulnera pancratio:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 141)
hic promens teretes pilas trochosque, hic talos crepitantibus fritillis nos ad verbera iactuum struentes, tamquam Naupliades, repertor artis, gaudebas hilarem ciere rixam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium112)

SEARCH

MENU NAVIGATION