라틴어 문장 검색

Post reversionem regis, Turci sine mora ad Gastum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:1)
Et cum subito audientes de reversione domni Caroli regis et de scara eius, quam misit obviam illis, tunc a Saxonibus dimisso Reno, reversi sunt per Logenehi partibus Saxoniae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:5)
Ibique venationi operam dans post reversionem exercitus ad Rumerici castellum profectus ibique aliquantum temporis moratus ad hiemandum in Theodonis villa palatio suo consedit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 168:2)
Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)
anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
(불가타 성경, 집회서, 16장31)
Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)
Hi autem numeri idcirco cyclici vel spherici vocantur, quod sphera vel circulus in proprii semper principii reversione formantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:8)
Est enim circulus posito quodam puncto et alio eminus defixo illius puncti, qui eminus fixus est, aequaliter distans a primo puncto circumductio et ad eundem locum reversio, unde moveri coeperat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:9)
Sphera vero est semicirculi manente diametro circumductio et ad eundem locum reversio, unde prius coeperat ferri.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:10)
sed increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non aduersis tempestatibus Rhodum enauigauit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum ad eam ab Armenia rediens appulisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 1:2)
Hi contis navigia pellebant, hi, dum remos aptari prohibebant, consederant, quidam enavigare properantes, sed non expectatis, qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur, aliae a navium inconsulte ruentes receperant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 12:2)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
] est alia melior ratio, quod ad proelium ituri optent reversionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2919)
circumflectere bene uno sermone et profectionem conplexus est et reversionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1311)

SEARCH

MENU NAVIGATION