라틴어 문장 검색

"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
"Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus vel saltem tempestiva pollicitatione recreatus identidem pergit linguae sauciantis susurros improbos inurguere, quoad simulanter revicta Charite suscipit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:66)
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 14:1)
' quae cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장4)
ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장3)
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)
nam si primordia rerum commutari aliqua possent ratione revicta, incertum quoque iam constet quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens, nec totiens possent generatim saecla referre naturam mores victum motusque parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:12)
an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculive revincent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:10)
inde cadunt vires aliqua ratione revictae, aut pereunt res exustae torrentibus auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:10)
6. Heredes maritentur absque disparagacione, ita tamen quod, antequam contrahatur matrimonium, ostendatur propinquis de consanguinitate ipsius heredis.
(Magna Carta 8:1)
et consanguinitate propinquum excusatio a necessitudine, sed hoc totum falsum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 864)
'genus' autem dicit non solum iure adoptionis, sed etiam consanguinitatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7922)
"idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:28)
sic ipsa volebat, ex quo iudicio forma revicta sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권272)
Illi me comitem et consanguinitate propinquum pauper in arma pater primis huc misit ab annis, dum stabat regno incolumis regumque vigebat consiliis, et nos aliquod nomenque decusque gessimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION