라틴어 문장 검색

tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Illud etiam, ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam.
(아풀레이우스, 변명 99:7)
si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis:
(아풀레이우스, 플로리다 12:18)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
"Nec isto sermone Thrasyllus sobriefactus vel saltem tempestiva pollicitatione recreatus identidem pergit linguae sauciantis susurros improbos inurguere, quoad simulanter revicta Charite suscipit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:66)
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 14:1)
Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt, nos ex proelio paucos superesse;
(카이사르, 히스파니아 전기 33:3)
' quae cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장4)
ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post interitum Neronis in urbem regressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장3)
nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per centurionem uerberibus excussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:1)
nam si primordia rerum commutari aliqua possent ratione revicta, incertum quoque iam constet quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens, nec totiens possent generatim saecla referre naturam mores victum motusque parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:12)
an hunc porro tactum sapor arguet oris, an confutabunt nares oculive revincent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:10)
inde cadunt vires aliqua ratione revictae, aut pereunt res exustae torrentibus auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:10)
quod ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 67)
nam 'rogabat' si dixeris, non procedit, quia magis conviciabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 963)

SEARCH

MENU NAVIGATION