라틴어 문장 검색

Et nos gaudium expectatum videbimus, qui diu pernoctitavimus in deserto, quoniam Titan exorietur pacificus, et iustitia, sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar ille vibraverit, revirescet.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:4)
A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 8:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Torrentur viscera flamma, Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:39)
squamea pro squamosa, ut frondea pro frondosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2181)
increvit reviruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 465)
nam inferis consecrata est, quia caesa numquam revirescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 646)
nam cum aliquando huius fontis lucus fortuito arsisset incendio et vellent incolae exinde transferre simulacra deorum, subito reviruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8002)
ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
"Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et revivescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:21)
hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces Fluminis inlustri tangentem corpore ripas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:3)
fontes et nondum audentia labi flumina restituit dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:4)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
Dumque refert inter meritorum maxima, demptos Aesonis esse situs, atque hac in parte moratur, spes est virginibus Pelia subiecta creatis arte suum parili revirescere posse parentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:4)
ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro truncus et externi vestitur cortice libri, iam miserere tui.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3109)

SEARCH

MENU NAVIGATION