라틴어 문장 검색

nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
Ut primum diluxit, servus, qui cenanti ad pedes steterat, narrat, quae inter cenam ebrius dixisset, et hortatur, ut Caesarem occupet atque ipse se deferat.
(세네카, 행복론, Liber III 113:5)
dilucere res magis patribus atque consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 176:1)
dilucere deinde brevi fraus coepit, postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigravere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 389:1)
sedato tandem tumultu exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 437:2)
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION