라틴어 문장 검색

Qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor, quaerente curatius principe, si hi qui misere ex animo bene sentiunt de praefecto, gementes, inquit, et inviti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 9:1)
utrum igitur putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti, apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti?
(아풀레이우스, 변명 14:7)
atqui maius crimen est philosopho comesse piscis quam inspicere.
(아풀레이우스, 변명 39:8)
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera operiri et philosophos amiciri.
(아풀레이우스, 플로리다 4:7)
prima creterra litteratoris rudimento excitat, secunda grammatici doctrina instruit, tertia rhetoris eloquentia armat.
(아풀레이우스, 플로리다 20:6)
quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit:
(아풀레이우스, 플로리다 22:3)
Nec ille deerat qui magistratum fascibus purpuraque luderet, nec qui pallio baculoque et baxeis et hircino barbitio philosophum fingeret, nec qui diversis harundinibus alter aucupem cum visco, alter piscatorem cum hamis induceret.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:4)
Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:1)
ANTONIUS rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:1)
Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, V 1:1)
Aliter, inquit, censor loqui debet, aliter rhetor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 5:2)
rhetori concessum est, sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominumn animos qualicunque astu inrepere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 5:3)
Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 5:4)
Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 1:1)
In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION