라틴어 문장 검색

eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 452:1)
haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 592:1)
Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 235:1)
haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 545:1)
legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 107:1)
tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 170:1)
infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 289:1)
Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 106:2)
auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 229:1)
itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum componere cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 176:1)
revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus regius exposuissent, adiecerunt si utique eam rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 677:1)
remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad uelandam ignominiam quasi legatus Augusto abesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 1:1)
legati missi ad socias civitates regesque rogandos, ut in fide permanerent, dubitantibus Rhodiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha8)
vocati sunt legati regis Antiochi actumque cum iis est nec quicquam impetratum testante foedera Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti et iuga Tauri transcendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 676:1)
cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt - iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat - orantes, ut Rhodum deveherentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION