라틴어 문장 검색

nemo magis rhombum stupuit;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV48)
hoc defuit unum Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV56)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI39)
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem, Nec volo boletos, ostrea nolo:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLV4)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Dum Phaethontea formica vagatur in umbra, Inplicuit tenuem sucina gutta feram.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV1)
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos illos vendere lena toros?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIX6)
Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
De Palatinis dominae quod Serica prelis, Sucina virginea quod regelata manu;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII3)
Dicet quot aera verberent manus urbis, Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII7)
Quamvis lata gerat patella rhombum, Rhombus latior est tamen patella.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXI Rhombi1)

SEARCH

MENU NAVIGATION