라틴어 문장 검색

Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:1)
uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis το` ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.
(아풀레이우스, 변명 25:1)
an hariolis licet iocinera rimari, philosopho contemplari non licebit, qui se sciat omnium animalium haruspicem, omnium deum sacerdotem?
(아풀레이우스, 변명 39:9)
Et cum dicto sutili centunculo faciem suam iamdudum punicantem prae pudore obtexit, ita ut ab umbilico pube tenus cetera corporis renudaret.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:16)
"tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:42)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)
at ego vitans oculos omnium et quem ipse fabricaveram risum obviorum declinans lateri eius adambulabam obtectus, nec qui laverim, qui terserim, qui domum rursum reverterim prae rubore memini, sic omnium oculis nutibus ac denique manibus denotatus impos animi stupebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:13)
et statim telum aliquod quaeritans temere fascem lignorum positum offendit, rimatusque frondosum fustem cunctis vastiorem non prius miserum me tundere desiit, quam sonitu vehementi et largo strepitu percussis ianuis, trepido etiam rumore viciniae conclamatis latronibus profugit territus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:8)
"frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:4)
ego vero, qui numquam alias hordeum cibatus ni minutatum et diutina coquitatione iurulentum semper eserim,rimatus angulum quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:3)
"Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권13)
"quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae:"
(아풀레이우스, 변신, 5권177)
"Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:29)
complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:9)
Quales illic homunculi vibicibus lividis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem inlecti, cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes annulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris vaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati, et in modum pugilum, qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati.
(아풀레이우스, 변신, 9권 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION