라틴어 문장 검색

Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me.
나는 네가 서고 앉는 것도 나고 드는 것도 나에게 격노하고 있음도 알고 있다. (불가타 성경, 이사야서, 37장28)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt.
그것들은 헛것이요 조롱거리니 그들이 벌을 받을 때에 그것들도 사라지리라. (불가타 성경, 예레미야서, 10장15)
Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt.
그것들은 헛것이요 조롱거리니 그들이 벌을 받을 때에 그것들도 사라지리라. (불가타 성경, 예레미야서, 51장18)
Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: " Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ".
바오로가 이렇게 변론하자 페스투스가 큰 소리로, “바오로, 당신 미쳤구려. 공부를 너무 많이 해서 미치고 말았군.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 26장24)
Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
탄식하고 슬퍼하며 우십시오. 여러분의 웃음을 슬픔으로 바꾸고 기쁨을 근심으로 바꾸십시오. (불가타 성경, 야고보 서간, 4장9)
Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 7:1)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:19)
nullos in tantam olim insaniam prorupisse haereticos quisquam audierit, quanta nonnulli contemporaneorum nostrorum debacchati sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:3)
IX. Quartus autem in tantam prorupit insaniam, ut quia res aliter evenire possunt quam Deus providerat, Deum posse falli concedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 29:1)
Quanta te ducit insania, Brito!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 13:3)
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultum Histrio, delectatque inhiantem scommate turbam;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 1:3)
Et risu importunus adest, atque omnia turbat.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:1)
Jamque nepos tibi parvus adest, laetoque juventae Incessu, et blando testatur gaudia risu.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:3)
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION