라틴어 문장 검색

item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 1:2)
morbosi pariter gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 574)
Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:17)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:2)
Nec non, subrepta paratis A famulo Ganymede dolis, pervenit ad hostes Caesaris Arsinoe:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:49)
At mihi succurrit pro Ganymede manus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII11)
Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXX2)
'De Ganymede loquor.'
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LV8)
Sic tibi lascivi non desit copia furti, Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales, Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus, Et senior parca mole prematur avus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV2)
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, Quem permutatum nec Ganymede velis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII4)
Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXV6)
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno, Et pruris domini cum Ganymede tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION