라틴어 문장 검색

testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXX2)
Curandum penem commisit Baccara Raetus Rivali medico.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXIV1)
quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:10)
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:1)
antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:6)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
Ne securus amet nullo rivale, caveto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 878)
In rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 913)
Me tibi rivalem si iuvat esse, veta!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1943)
Veni, et rivali non erat aegra meo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a20)
rivalis misceat illa tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 29:2)
rivalem patienter habe, victoria tecum
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 69:7)
nec vos rivali laqueos disponite, nec vos excipite arcana verba notata manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION