라틴어 문장 검색

testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXX2)
Septem post calices Opimiani Denso cum iaceam triente blaesus, Affers nescio quas mihi tabellas Et dicis 'Modo liberum esse iussi Nastam - servolus est mihi paternus - :
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVII1)
Curandum penem commisit Baccara Raetus Rivali medico.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXIV1)
aut tu illum fructu fallas aut per litteras avertas aliquod nomen aut per servolum percutias pavidum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:1)
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servoli vilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:4)
antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:6)
idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장1)
Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 5:3)
Non illud voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:2)
'Nempe enim' inquit 'daturi estis consulari viro servolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:5)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Ne securus amet nullo rivale, caveto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 878)
In rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 913)

SEARCH

MENU NAVIGATION