라틴어 문장 검색

morbosi pariter gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 574)
Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:17)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)
testandi cum sit lenonibus atque lanistis libertas et iuris idem contingat harenae, non unus tibi rivalis dictabitur heres.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI107)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXX2)
Curandum penem commisit Baccara Raetus Rivali medico.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXIV1)
dido vero nomine Elissa ante dicta est, sed post interitum a Poenis Dido appellata, id est virago Punica lingua, quod cum a suis sociis cogeretur cuicumque de Afris regibus nubere et prioris mariti caritate teneretur, forti se animo et interfecerit et in pyram iecerit, quam se ad expiandos prioris mariti manes extruxisse fingebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3401)
ob quam rem Dido, id est virago, quae virile aliquid fecit, appellata est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 366)
'Elissae' autem Didonis, quae appellata est lingua Punica virago, cum se in pyram sponte misisset, fingens placare manes prioris mariti, cum nubere se velle Iarbae mentiretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 33510)
nomine clamat aut Didonem vocat, ut supra diximus, Poenorum lingua viraginem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6741)
sed virago est vocata, cum se in ignem praecipitavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6743)
antea mihi ipse non negabat Hirrus auctor fore videtur, o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:6)
Ne securus amet nullo rivale, caveto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 878)
In rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 913)

SEARCH

MENU NAVIGATION