라틴어 문장 검색

Ante hanc obsidionem civitatis Sagittae, tempore Rogationum instante, scilicet ante dies Pentecostes, iidem Turci in equitatu quatuor millium loricatorum [0675C] a Damasco egressi, et in regionem Tabariae profecti, hinc et hinc insidiis positis, trecentos viros in equis velocissimis praemiserunt, qui solito impetu et assultu viros a munitione abstraherent usquedum ad locum insidiarum perveniretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 106:1)
Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat, dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 4:1)
Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:3)
Et tercia Maii, id est tercia die rogationum, hora nona eclipsis solis facta est, et stellae manifestae sunt visae in caelo velut noctis tempore.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:3)
Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam, ante horam noctis sextam regressi, parte aliqua illius in urbe Roma sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 12:1)
Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo libro quae in bello gesta sint non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:3)
Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 9:1)
Eius rogationis verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 10:1)
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 4:1)
Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 1:1)
QUAERI audio quid lex sit, quid plebisscitum, quid rogatio, quid privilegium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 2:1)
Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons rogatio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 8:1)
Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 9:1)
Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION