라틴어 문장 검색

hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
Nunc defaecato demum animo egredior domo, postquam perspexi salva esse intus omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION