라틴어 문장 검색

Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 522)
nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 298)
biferique rosaria paesti Paestum oppidum Calabriae est, in quo uno anno bis nascitur rosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1191)
litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, quotve soporiferum grana papaver habet, silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis aera pulsat avis, tot premor adversis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 211)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION