라틴어 문장 검색

Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
biferique rosaria paesti Paestum oppidum Calabriae est, in quo uno anno bis nascitur rosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1191)
Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit Tithonosque annis fortior esse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 724)
Fatis Iolaus in annos, quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent Callirhoe geniti, non ambitione nec armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:6)
litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, quotve soporiferum grana papaver habet, silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis aera pulsat avis, tot premor adversis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 211)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)
te decem tauri totidemque vaccae, me tener solvet vitulus, relicta matre qui largis iuvenescit herbis in mea vota, fronte curvatos imitatus ignis tertium lunae referentis ortum, qua notam duxit, niveus videri, cetera fulvos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 211)
"en princeps faciet iuvenescere maior, quam pueri fecere senem."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 256)
nam quisnam deus hoc dabit reiectae, ut vel suscipiens bonos odores, nardum ac pinguia Nicerotianis quae fragrant alabastra tincta sucis, Indo cinnamon ex rogo petitum, quo Phoenix iuvenescit occidendo, . costum, malobathrum, rosas, amomum, myrrham, tus opobalsamumque servet?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem52)
est ipse loco sitorum 2 facile primus quique post tergum cum iam duodecim lustra transmittat, cotidie tamen habitu cultuque conspicuo non iuvenescit solum sed quodammodo repuerascit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:2)
tunc fessa putri robigine pila haerentesque situ gladios in saeva recurant vulnera et adtrito cogunt iuvenescere saxo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권230)

SEARCH

MENU NAVIGATION