라틴어 문장 검색

deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:1)
hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:2)
nec minimum refert, intacta rosaria primus, an sera carpas paene relicta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 432)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:3)
illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
"uidi ego odorati uictura rosaria Paesti sub matutino cocta iacere Noto."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 532)
ut eum sole malo tristique rosaria pendent usta noto, si clara dies zephyrique refecit aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina et informes ornat sua gloria virgas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권113)
coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION