라틴어 문장 검색

Periit tertio et septuagesimo aetatis anno, imperii mense septimo senatus, ut primum licitum est, statuam ei decreuerat rostratae columnae superstantem in parte fori, qua trucidatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 23장 1:1)
Eo Atropates, Mediae satrapes, centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armalas:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:51)
quae pelta latus atque umeros nudata pharetris fugerit Herculeae mox vulnere prensa sagittae,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 145:1)
' inde Lycen ferit ad confine papillae, inde Thoen, qua pelta vacat;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 391:2)
Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixit - si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 10:1)
Et docilis rector rostrati Belga covini:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:16)
peltis scutis brevissimis in modum lunae iam mediae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4905)
navali fulgent rostrata corona Sextus Pompeius, Pompei filius, in Sicilia piraticam exercuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6841)
ob quod ei Augustus rostratam dedit coronam, quia vicerat navali certamine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6844)
ac navali surgentes aere columnas columnas dicit, quae in honore Augusti et Agrippae rostratae constitutae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 291)
unde ait 'navali surgentes aere columnas'. nam rostratas Duilius posuit, victis Poenis navali certamine, e quibus unam in rostris, alteram ante circum videmus a parte ia- nuarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 293)
non tibi Amazonia est pro me sumenda securis, aut excisa levi pelta gerenda manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 145)
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:11)
patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION