라틴어 문장 검색

Fidelis enim amator potius debet gravissimas amoris eligere poenas quam coamantis verecundia exactione potiri vel ipsius spreto rubore gaudere, quia non amator sed proditor appellaretur, qui propriae solummodo considerat voluptatis effectum suae coamantis utilitate neglecta.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:4)
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla, Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:5)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Vestis erat filo tenui contexta, colorem Non mentita suum nulloque sophismate uisum Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:1)
Quid gerat interius facies docet ipsa, rubore Predicat interni rabiem pestemque furoris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:4)
Secundo, velut penuria ducta, quasi laborans in melius, ruboris sanguine purpurata splendebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:82)
Ubi Walterus Senzavehor trans loricam et praecordia [0404B] septem sagittis infixus occubuit, Reinoldus de Breis et Folcherus Carnutensis, viri nominatissimi in terra sua, simili martyrio ab hostibus consumpti ceciderunt, sed non sine magna strage Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:1)
Hic quamvis, ut aiunt pro vero qui adfuerunt, viginti sagittis adhuc haerentibus in praecordiis premeretur, non continebat manus a jactura lapidum et percussione Gallorum, sed amplius et saevius damnum exercebat in populo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:9)
Quem frustra diu, gladio educto, resistere ac se defensare conantem, tandem longa et assidua impugnatione vexatum ac defatigatum [0655B] transjecur et praecordia lanceis et sagittis confixum, et in multo sanguine ab equo cadentem, peremerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:10)
quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:8)
illud melius, occupareantequam rogemur, cum homini probo ad rogandum suffundatur rubor;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:19)
Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:1)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
et statim rubore suffusus deiecto capite restiti.
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:15)
"inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION