라틴어 문장 검색

hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)
simul autem umida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장8)
non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate non ruinosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION