라틴어 문장 검색

nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 3:4)
' quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:3)
verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:1)
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Caiphae1)
" Nugatorium et inertem vocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 2:5)
hic vir inlustris Philomatius, ut est illud Mantuani poetae, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem, sphaeristarum se turmalibus constanter immiscuit, pulchre enim hoc fecerat, sed cum adhuc essent anni minores, qui cum frequenter de loco stantum medii currentis impulsu summoveretur, nunc quoque acceptus in aream tam pilae coram praetervolantis quam superiectae nec intercideret 1 tramitem nec caveret ac 2 per catastropham saepe pronatus aegre de ruinoso flexu se recolligeret, primus ludi ab accentu sese removit suspiriosus extis incalescentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 7:1)
nam ego operam meam tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 22)
Edepol nomen nugatorium, quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax - periisse ilico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 271)
simul autem umida potestas e materia per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장8)
non enim quae sunt e molli caemento subtili facie venustatis, non eae possunt esse in vetustate non ruinosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION