라틴어 문장 검색

equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia.
(아풀레이우스, 변명 28:5)
nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:5)
Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum!
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laevi Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque verborum nove aut insigniter dictorum in Laeviano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque vox indidem digna animadverti subvenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 3:1)
Sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:19)
Propter quae bos neque ruminat neque lingua se deterget.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 1:2)
rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:38)
nec somnum plebis laudo satur altilium nec otia diuitiis Arabum liberrima muto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0724)
prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:18)
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)
"ecce dabit iam semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, ad nos iam veniet minor altilis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V82)
Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum vellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:2)
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:3)
In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:4)
Illum sumina ducebant atque altilium lanx:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION