라틴어 문장 검색

Itaque contrariae illae operationes caloris (ut ex eo alia durescant, alia liquescant) facile conciliantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:4)
Sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:19)
cognatus dorso durescit amictus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De lucusta3)
ille procul subitis fixus sine vulnere nodis ut se letifero sensit durescere visu (et steterat iam paene lapis) "quo vertimur?"
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia59)
sed quamvis nimio fervens exuberet aestu, scit nivibus servare fidem pariterque favillis durescit glacies tanti secura vaporis, arcano defensa gelu, fumoque fideli lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:78)
Propter quae bos neque ruminat neque lingua se deterget.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 1:2)
Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae durescant et naturalia praecludant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:4)
sucum tamen arborum esse intellegas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae implicata humore mox durescente materia clauduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 6:1)
rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:38)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:24)
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae Corpora;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:17)
Iamque illis magis atque magis durescere pulvis Coepit, et in terram Libye spissata reverti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:3)
effigiemque toro locat imaginem scilicet Aeneae, quia solent magi effigies eorum facere, propter quos carmen instituunt, ut in bucolicis limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit et terque haec altaria circum effigiem duco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5081)
nam hoc est Tiberini fluminis proprium, adeo ut ab antiquis Rumon dictus sit, quasi ripas ruminans et exedens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 632)

SEARCH

MENU NAVIGATION