라틴어 문장 검색

nos expulit ille, illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,postremum expellet certe vivacior heres.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장75)
Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:15)
At miseros angit sua cura parentes, Oderuntque gravis vivacia fata senectae, Servatosque iterum bellis civilibus annos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:43)
Nam pinguibus ignis Adfixus tedis, et tecto sulfure vivax Spargitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:31)
Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur, Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:84)
poenas animae vivacis ab ipsa Ante feram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:62)
et dicit non esse in animis dissimilitudinem, sed in corporibus, quae prout fuerint vel vivacia vel torpentia, ita et animos faciunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72419)
vivacis cornva cervi ut enim Plinius dicit in naturali historia, cum se cervi gravatos aetate cognoverint esse, serpentes requirunt et eos flatu ad se tractos cum comederint, re- vertuntur rursus in actum priorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 302)
vivacis olivae diu viventis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1811)
Illic innocui late pascuntur olores Et vivax phoenix, unica semper avis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 632)
Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 244)
ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, ducam ruricolas sub iuga curva boves, et discam Getici quae norunt verba iuvenci, adsuetas illis adiciamque minas, ipse manu capulum pressi moderatus aratri experiar mota spargere semen humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 827)
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri notitiam serae posteritatis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 822)
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)
procul hinc, procul impius esto frater et in partus mater acerba suos, cui pater est vivax, qui matris digerit annos, quae premit invisam socrus iniqua nurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권394)

SEARCH

MENU NAVIGATION