라틴어 문장 검색

id quod exasperatum est, spodium, hebenus, gummi, ovi album, lac, tragacanthum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIII Quae exasperata laevent. 1:1)
hunc bibit infrenis Garamans domitorque ferarum Gyrraeus, qui vasta colit sub rupibus antra, qui ramos ebeni, dentes qui vellit eburnos, et gens compositis crinem vallata sagittis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus8)
Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 3910)
et volgo faciunt id lutea russaque vela et ferrugina, cum magnis intenta theatris per malos volgata trabesque trementia flutant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:7)
Praeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitui imperato vexillum russi coloris in arce positum est, praeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 15:2)
Hebenus Meroetica vastos Non operit postes, sed stat pro robore vili, Auxilium, non forma, domus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:8)
Late tibi gurgite rupto Ambitur nigris Meroe fecunda colonis, Laeta comis ebeni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:61)
Sum figuli lusus russi persona Batavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVI Persona Germana1)
qui quidem silentio noctis, ut ait Ennius, . . . . favent faucibus russis Cantu plausuque premunt alas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 83:3)
qui quidem ' silentio noctis,' ut ait Ennius, favent faucibus russis cantu plausuque prem'int alas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 83:3)
"en saperdas advehe Ponto, castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;"
(페르시우스, 풍자, satire 578)
At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:11)
quodcumque nox mundi dehinc infecit atris nubibus, tu, rex, Eoi sideris vultu sereno inlumina, tu, sancte, qui taetram picem candore tinguis lacteo, ebenoque crystallum facis, delicta tergens 1 livida.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus20)
perfusa pulcher menta russo stemmate fert et cruenti pectoris spectat decus fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1385)
Sola India nigrum fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION