라틴어 문장 검색

Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:3)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:6)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)
Illic Cato pudicae sobrietatis nectare debriabatur mirabili.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:14)
caeteraque plurima flagitia, quae omnia referre nequimus, perpetrarunt sicut gens rusticano more insulsa, indisciplinata et indomita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:6)
Post haec vero anus illa ad domum pudicae feminaeperrexit quam iuvenis praedictus adeo adamavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:22)
Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator, pervigil, elemosinis largus;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 159)
sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere.
(아풀레이우스, 변명 10:6)
"lasciuus uersu, mente pudicus eras,"
(아풀레이우스, 변명 10:19)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse:
(아풀레이우스, 변명 68:6)
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
(아풀레이우스, 변명 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION