라틴어 문장 검색

At maxime omnium insignis est motus fugae in nitro, et hujusmodi corporibus crudis, quae flammam exhorrent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:20)
Quae bene collocata sunt, et motum exhorrent, prorsus quiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:8)
Per hunc etiam appetitum omnia majorem in modum condensata motum exhorrent, atque illis pro omni appetitu est non moveri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:5)
In universum, populi bellicosi ferari gaudent, et pericula quam labores minus exhorrent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:3)
inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:15)
nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 53장 1:4)
In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:1)
Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:18)
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem, Hirsutum et dura rusticitate trucem:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII4)
nam in ingenti honore fuit rusticitas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3262)
Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum adhuc verecundiae frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac servat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 4:2)
casta est, quam nemo rogavit - Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 839)
ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:486)
sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos rusticitas, priscis illa superstes avis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 26:2)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION