라틴어 문장 검색

Non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:4)
Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Aelius de lepore?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 6:1)
Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus videmus quae cursu minus valent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:22)
Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장6)
ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 6:1)
nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 53장 1:4)
Benigne igitur exceptis Sacarum legatis comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi, qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 22:1)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
Amabo, mea dulcis Ipsithilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te veniam meridiatum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 321)
tractus uter pluris lepores, uter educet apros,utra magis piscis et echinos aequora celent,pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1510)
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장30)
ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis,nec male necne Lepos saltet;
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장49)
In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:1)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION