라틴어 문장 검색

Neque ego nunc Plancio desinam debere, si solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset - Crispum sane, inquit, agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salva esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 4:5)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 22:1)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Nam 'poeniceus,' quem tu φοίνικα dixisti, noster est et 'rutilus' et 'spadix,' poenicei συνώνυμοσ, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 10:1)
Caedes etiam Crispi, principis summae spei, inflicta per patrem suam Constantinum Magnum similiter eius familiae fatalis sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:5)
Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:12)
Casurum rutilo surgat ab ortu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 17:1)
Non sol rutilo concitus igne
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 6:1)
Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebant, cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat.
(카이사르, 아프리카 전기 8:4)
Sallustius Crispus quem paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstravimus, Cercinam pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 34:2)
Caesar eorum consilio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 77:2)
Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장4)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
rutilo cognatum vertice sidus attollit cristatus apex tenebrasque serena luce secat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix6)
pax animo tranquilla datur, pugnasque calentes deserit et rutilas declinat in oscula cristas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete27)

SEARCH

MENU NAVIGATION