라틴어 문장 검색

ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huius sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 595:1)
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 529:1)
pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)
rapax avarus invidus sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 29)
omnibus acceptis ultro te regia solum protulit et patrio felix adolescis in ostro, membraque vestitu numquam violata profano in sacros cecidere sinus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:68)
"adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:14)
privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 132:2)
signa, statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 484:1)
profana simul et sacra et celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfanae vocabant solo aequantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장4)
in omne fas nefasque avidi aut venales non sacro, non profano abstinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장3)
Eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum, nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:5)
haec omnia in profano deseri placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 552:3)
muscast meus pater, nil potest clam illum haberi, nec sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 317)
ergo non omne quod sacrum non sit, profanum, sed quod sacrum fuerit et esse desierit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7795)
"id sacrum nec sollicita nec profana!"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION