라틴어 문장 검색

Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 349:1)
flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 435:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 148:1)
consules aedilibus curulibus imperarunt ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 150:2)
tu aetatem patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam disciplinam, tu sedum regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 12:3)
"illic purpurea canus cum veste sacerdos Almonis dominam sacraque lavit aquis, exululant comites, furiosaque tibia flatur, et feriunt molles taurea terga manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권217)
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos vittis et sacra redimitus tempora lauro, occurrit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:7)
uel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:13)
eius se monitu, quae acceptissima diis essent sacra instituere, sacerdotes suos cuique deorum praeficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 206:2)
quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 597:1)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
Forte sacer Cybelae Choreus olimque sacerdos Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis, Spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis In plumam squamis auro conserta tegebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:2)
et in quinto tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3025)
peragam rata vota sacerdos . Quisquis ades sacris , ore favete , meis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION