라틴어 문장 검색

moveri enim sacra dicebantur, cum sollemnibus diebus aperiebantur templa instaurandi sacrificii causa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3014)
solemne referens Troici lusus sacrum,
(세네카, Troades 797:1)
purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdotibus esset ac templi antistitibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 313:1)
quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2023)
cum fuerit multis exacta trientibus hora, noctis et instituet sacra ministra Venus, annua solvamus thalamo sollemnia nostro, natalisque tui sic peragamus iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1015)
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos accendet, flammas transilietque sacras.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 544)
violarit vulnere corpus bene 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. et superius dictum est operam sollemni more consecrari, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5911)
Rex, statim a victoria, ut qui sub matre admodum pia et devota, educatus fuisset, atque naturae suae ductu sacris operandis deditus esset, canticum Te Deum cantari solenniter iussit, toto exercitu praesente, in loco ipso ubi pugnatum fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:2)
ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:1)
forte die sollemnem illo εὐσυμβόλωσ, id est bono omine victori deo Troianis venientibus sacra celebrantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1021)
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 489:1)
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 430:1)
An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse quam privatus in sollemni gentis fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 549:1)
Licet omnes, ait, qui adsunt pari doctrina polleant, sacrorum tamen Vettius unice conscius potest tibi et originem cultus qui huic deo penditur et causam festi sollemnis aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 17:2)
nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 677:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION