라틴어 문장 검색

Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 4:1)
Navalis est, qua donari solet proelio qui primus in hostium navem armatus transiluit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 19:1)
C. Aelius Gallus, in libro De Significatione Quae ad Ius Civile secundo, vestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante domus vacuum, per quem a via aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tecta saepiunt viae iuncta atque ipsa ianua procul a via est, area vacanti intersita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 4:1)
Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male aegra et saucia Cucurrit ad labeas , Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 5:1)
Attamen conspiciuntur et alia inventa ejus generis, quae fidem faciant, posse genus humanum nobilia inventa, etiam ante pedes posita, praeterire et transilire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:1)
et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient;
(불가타 성경, 집회서, 38장37)
Purpura claros nitente, saeptos tristibus armis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 2:1)
qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:7)
et contendunt transilire ad alta palatia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM158)
illa per auras tot freta, tot montes uno contenta volatu transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:110)
saepti latrantibus undique bellis infensos tandem superos et consulis omen agnovere sui, nec iam revocabile damnum eventu stolido serum didicere magistro.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:283)
haerent stagna lacu plenas aequantia ripas praescriptumque timent transiluisse modum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus23)
Prisca puellares reverentia transilit annos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae71)
invideant claris fortesque trucident, muniti gladiis vivant saeptique venenis, ancipites habeant arces trepidique minentur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:162)
ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)

SEARCH

MENU NAVIGATION