라틴어 문장 검색

Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:2)
Non movet aetas nec facies nec quae Venerem movere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:10)
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:9)
"ars seminandis efficax erroribus, barbam rigentem dum Iovis circumplicat, dum defluentem leniter flectens comam limat capillos et corymbos Liberi, et dum Minervae pectus hydris asperat, iniecit atram territis formidinem, ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant, tremant venenum sibilantis Gorgonae, putent ephebum post triumphos Indicos ferire thyrso posse, cum sit ebrius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1110)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:9)
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:3)
lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON26)
iuga Parthenii Pheneique sonent feriatque gravis Maenala planctus magno Alcidae poscit gemitum stratus vestris saetiger agris alesque sequi iussa sagittas totum pinna velante diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:32)
stravit Ancaeum violentus ictu saetiger;
(세네카, 메데아 10:28)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)
hic ubi me prima statuent in parte choreae, et medius docta cuspide Bacchus erit, tum capiti sacros patiar pendere corymbos:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 30b15)
candida laxatis onerato colla corymbis cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, et feries nudos veste fluente pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1713)
serta Philiteis certet Romana corymbis, et Cyrenaeas urna ministret aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 63)
"pelle hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo mollia contortis alligat ossa comis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 746)

SEARCH

MENU NAVIGATION