라틴어 문장 검색

Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 2:1)
Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 1:2)
Sed exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis assultibus intentarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 10:1)
Cum esset in negotiis aliis principibus mediis comparandus, si affectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine et genere se contingentes, stirpitus interemit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 8:2)
Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:1)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
Et saevientes semper eaedem ferae (quasi pacto foedere quodam castrensi), per septem caerimoniosos dies mitescunt, ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 17:1)
Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 4:1)
Sed cum haec saepe congeminando, refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore, minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis, Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 13:1)
Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 9:1)
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 6:1)
Valentiniani A. iracundia, feritas, et saevitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장1)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 4:2)
Unde elati in pertinaciam saevissimi grassatores, ipsa pulsavere moenia , funestis plangoribus resonantia feminarum, quas numquam antea hostiliter clausas pavor exanimabat insolitus, obsessaque urbe per octo continuos dies, cum quidam oppugnatores sine ullo vulnerarentur effectu, redierunt ad propria tristiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION