라틴어 문장 검색

ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 96:4)
Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 192:2)
ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 96:4)
utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:3)
lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:19)
Pendere ad lanium quidam vidit simium, Inter reliquas merces atque obsonia;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.1)
Tum lanius iocans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.3)
Beneficium sane magnum natali dedit, Ut exspectarem lanium in horas singulas!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.12)
num misero carmen et herba nocent, Sagave poenicea defixit nomina cera Et medium tenuis in iecur egit acus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 715)
Dum haec loquimur interea loci ad macellum ubi advenimus, Concurrunt laeti mihi obviam cupediarii omnes, Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 243)
quae saga, quis te solvere Thessalis magus venenis, quis poterit deus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 2712)
somnia, terrores magicos, miracula, sagas, nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2107)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in servilia eius artis ministeria usum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 317:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION