라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
quae saga, quis te solvere Thessalis magus venenis, quis poterit deus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 2712)
somnia, terrores magicos, miracula, sagas, nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2107)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)

SEARCH

MENU NAVIGATION