라틴어 문장 검색

insvla sicanium ivxta latus aeoliamque erigitvr liparen physiologia est, cur Vulcanus in his locis officinam habere fingatur inter Aetnam et Liparen:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4161)
id est unde sagacitas hominum hos ingressus cepit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3164)
hunc censes primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 20:2)
Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro qui inscribitur de Minerva partum Iovis ortumque virginis ad physiologiam traducens deiungit a fabula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 41:3)
nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)
canum vero tam fida custodia tamque amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas narium tanta alacritas in venando quid significat aliud nisi se ad hominum commoditates esse generatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:6)
nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 53:6)
nam, dum haruspicinam veram esse vultis, physiologiam totam pervertitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:6)
vim certe, sagacitatem, memoriam, motum, celeritatem videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:6)
demus hoc tuis, demus optimi adulescentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam sagacitate patrem quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:2)
In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:4)
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:2)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Nec intra haec humani ingenii sagacitas sistitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:1)
quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate.
(세네카, 행복론, Liber II 127:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION