라틴어 문장 검색

Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum parvus numerus, ex castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi;
(카이사르, 아프리카 전기 12:3)
Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:4)
Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:2)
Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octavianos posteroque ibi die, dum suas captivasque navis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:2)
has sagittariis tormentisque compleverunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:2)
Conspicataeque naves triremes duae navem D.
(카이사르, 내란기, 2권 6:6)
Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat.
(카이사르, 내란기, 2권 23:7)
is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:2)
praeterea duae sunt depressae triremes.
(카이사르, 내란기, 3권 101:10)
simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장4)
incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장7)
sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장4)
sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini eximeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장6)
simul Domitium impositum triremi vitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장3)
at apud idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo secus in iis virium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION