라틴어 문장 검색

... Sunt quas eunuchi inbelles ac mollia semper oscula delectent et desperatio barbae et quod abortivo non est opus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI199)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
Illa salax nimium nec paucis nota puellis Stare Lino desi=t mentula.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXV1)
Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXVII Palumbi2)
dicitur et Salacia, quae proprie meretricum dea appellata est a veteribus, et Lubentina, quae lubentiam mentibus novam praestat, quamvis alii hanc Lubiam dicant, quod eo numine consilia in medullas labantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72016)
Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:25)
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, bulbus et, ex horto quae venit, herba salax ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, quasque tulit folio pinus acuta nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:2)
"sitque salax aries, conceptaque semina coniunx reddat, et in stabulo multa sit agna meo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권518)
quin etiam illud accidit, ut cuidam testis caudamque salacem demeterent ferro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.24)
strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvos sicui filius est, ut abortivus fuit olim Sisyphus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION